Saturday, October 10, 2015

 

De Natura Crepituum

Nugae Venales, sive Thesaurus Ridendi et Jocandi ad Gravissimos Severissimosque Viros, Patres Melancholicorum Conscriptos (1720), pp. 4-5:
Quotuplices sunt crepitus ventris?

R. Sunt multiplices. Tormentarii horrendos edunt sonitus, domicellae crepitus suos premunt intra nates, exilesque sonos emittunt; crepitus apothecariorum nihil aliud redolent, quam vinum aromatites vel anisum conditum: aromatarii nil nisi zingiber in podice habent; procuratores articulant suos crepitus, sicuti causam alicujus processus; advocati (quos auri sacra fames exagitat) nil nisi aurum tonant in suas braccas: experiemini, & proculdubio invenietis aliquid merdae.
Id., p. 8:
Crepitus ventris estne corporale quid?

R. Ita, probatur sic: 1. Ratio corporis organici consistit in subtilitate sensuum. Atqui nihil aeque sensibile est ac crepitus. Ergo crepitus est corpus organicum. 2. Ecce alia ratio deprompta ex profunditate meae braccae: Ea omnia quae constant ex quatuor elementis sunt corporea. Sed crepitus sunt compositi ex quatuor elementis. Ergo (Minorem probo.) quia crepitus sunt sicci, humidi, frigidi & calidi, fac periculum victo dabis manus. Quam pulcrum est philosophiae operam dedisse! ubique enim locorum nobis adjumento est. 3. Quae suas habent dimensiones, longitudinem, latitudinem & profunditatem corporea sunt. Ergo crepitus sunt corporei. Quia quidam crepitus magni, quidam longi, quidam breves, quidam curti, quidam obliqui, quidam largi, secundum magnitudinem foraminis.
Id., p. 9:
Crepitus ventris estne spiritualis?

R. Ita, probatur sic: 1. Quae invisibilia sunt, spiritualia sunt. Atqui crepitus sunt invisibiles. Ergo spirituales sunt: minorem probo, dum vos oro ut insignem crepitum emittatis, mihique indicatis cujus coloris sit, vel metimini mihi ulnam unam, sicuti metiri solet pannus, & vobis, ut in concursu, lampada tradam. 2. Quae habent agilitatem, ut nullus hominum possit eorum ictus evitare, sunt spiritualia. Sed tales sunt crepitus. Ergo, &c. His adde, etiamsi crepitus proveniunt ex spelunca, & nascantur sine visu, sicuti talpae, attamen non sunt palpabiles, sicuti tenebrae Aegyptiorum. Ergo, &c. 3. Fides ex auditu est. Crepitus sunt ex auditu & odoratu. Ergo crepitus spirituales sunt.
Id., p. 11:
Quid est crepitus?

R. Crepitus est flatus ventris, quem natura provida sanitatis tuendae causa per podicem ejicit: materia ejus existens paululum crassa. Haec est definitio essentialis & quidditativa, constat enim ex genere, quod est flatus, & differentia, quae est ventris, nisi velis nos aeque per os ac per podicem pedere.
Id., pp. 13-14:
Crepitus ventris estne bonus?

R. Ita, probatur sic: 1. Illud censetur esse bonum, quod utile, jucundum & honestum est. Cicer. 1. officior. Atqui tales sunt crepitus. Ergo, &c. Minorem probo: utiles sunt crepitus: quia qui animose pedit prolongat vitam suam juxta proverbium vulgare; utilitas crepitus inde quoque apparet, quod omnes fere artes ex eo originem suam duxerunt. Musica ex crepitu orta est, quia tota pendet ex varietate sonorum: sicuti non inveniuntur duo nasi per omnia similes, ita vix ac ne vix quidem duo crepitus ejusdem soni, sed quot peditores, tot soni. Antiqui praedicebant pluviosum aut serenum tempus ex tono & sono suorum crepituum, Ecce Astrologia. Germani, quia crepitus emittunt, tamquam ex profunda aliqua spelunca, hinc bombardae & tormenta bellica inventa; Galli, hinc confecere pilam lusoriam, quam follem appellant. Nautae artem navigandi, inde didicerunt, ut uno vento ad contraria loca navigare possint, hac consideratione moti, quod crepitus collimet ad pedes & feriat nares: Galenus, Hippocrates, Avicenna, Rases &c. multa secreta quoad medicinam, inde auferunt. 2. Crepitus est jucundum quid; quia cantat nascendo, & nascitur cantando. Imo quod plus est, unus crepitus clare editus omnes sodales etiam omnino melancholicos, ad risum concitat. Imprimis crepitus canis aulae delectabilis est, quippe qui veniam pedendi largitur Domicellis omnibus horis, dummodo dicant, abigite canem, quia pepedit. 3. Crepitus est honestum quid: quia utilitatem adfert maximam, & hominem vivificat, unde quidam ex retento crepitu obierunt. Hinc Caesar quidam Romanus edicto permisit, ut cuilibet crepitum clare emittere liceret etiam in ipso convivio.
I changed the punctuation and the numbering in a few places. I also corrected domicella (nominative singular) to domicellae (nominative plural = damsels) on p. 4, because the verbs premunt and emittunt are plural.

Google's translation tool turns this into gibberish, as it does almost anything written in Latin. Please don't send me your translations. Although I'm too lazy to translate it myself, I do understand it. As I told my sister a few days ago, I have only two skills, both unmarketable—I can read Latin, and I can sight sing.

Labels:




<< Home
Newer›  ‹Older

This page is powered by Blogger. Isn't yours?