Monday, October 12, 2020

 

A Safe Space

Persius 6.12 (tr. Susanna Morton Braund):
Here, I needn't worry about the mob...

hic ego securus volgi...
Isaac Casaubon ad loc.:
Jam quibus studiis in hoc secessu incumbat, ostendit: ita enim verba ejus accipienda. Heic, inquit, agimus nos securi vulgi, id est, parum solliciti, quid de nobis vulgus judicet: neque enim e judicio vulgi pendemus, quod proprium est ambitiosi et gloriae cupidi, ut dicebamus initio primae. Securitas haec, de qua Persius sentit, illa est, quam conciliat sui studiosis sola virtus: cujus ista est laus propria, quod animos omni perturbatione affectuum liberatos in securo tranquillitatis portu ἀκυμάντῳ collocat: multa Seneca et alii philosophi, sed appositissime ad hunc locum Chrysostomus in Matthaeum Homilia ΧΧV: τίς ἐστιν, ait, ἡ ἰσχὺς τῆς ἀρετῆς; τὸ μετὰ ἀσφαλείας ζῇν, τὸ μηδενὶ τῶν δεινῶν εὐχείρωτον εἶναι, et plura in hanc sententiam.



<< Home
Newer›  ‹Older

This page is powered by Blogger. Isn't yours?