Friday, March 05, 2021

 

Index Librorum Prohibitorum

En tibi, egregie Lector, novum Indicem librorum prohibitorum ex praecepto sanctissimi domini nostri Jeff Bezos pontificis maximi diligentissime recognitum et publicatum. Variae profecto atque innumerabiles sunt inimicorum calliditates artesque nocendi: sed cum primis est plena periculorum intemperantia scribendi, disseminandique in vulgus quae prave scripta sunt. Nihil enim cogitari potest perniciosius ad inquinandos animos per contemptum religionis perque illecebras multas peccandi. Quamobrem tanti metuens mali, et incolumitatis fidei ac morum custos et vindex Ecclesia Amazoniana, maturrime intellexit, remedia contra eiusmodi pestem esse sumenda: ob eamque rem id perpetuo studuit, ut homines, quoad in se esset, pravorum librorum lectione, hoc est pessimo veneno, prohiberet.



<< Home
Newer›  ‹Older

This page is powered by Blogger. Isn't yours?